- PAULUS
- I.PAULUSCastrensis, ICtus nobilis Patavii, Florentiae et Bononiae iura interpretatus est, editisque libris quamplurimis, Patavii tandem diem obiit, A. C. 1437. Ioh. Calum. Lexic. Iurid. Vide et hîc infra.II.PAULUSICtus celebris, saeculô 2. cum Ulpiano et Papiniano, a consiliis fuit Pescennino Nigro, aliis quoque fub Severo muneribus functus. Spartian. in Pescennino c. 8. Lamprid. in Alex. c. 26. Item, Episcopus scripsit de Poenit. Gennad. de Vir Illustr. Item Presbyter Pannonius, de Virginitate, de Mundi contemptu etc. scripsit. Idem.III.PAULUSLancelottus, paulo IV. Pontif. consilium scribendarum Institutionum Iuris Canonici suggessit, et ab eo mandatum, ut id negotii susciperet, obtinuit; Itaque opus aggressus, triennii spatiô, postquam in patriam rediit, confecit, ut ipse refert Praef. Institut. Verius tamen est, eum ad minimum per quindecim annos, antequam ederet, in eo fuisse occupatum, quod ex literis Ioh. Franc. Cardinalis de Gambara ad eum scriptis A. C. 1563. colligitur: Ita enim is ad Lancelottum: Agitur annus sextus decimus, quô ego Ferusiae, te Praeceptore, prima iuris civilis initia ungebam et tu iam tum opus huiusmodi sub incude habebas, idque propediem editurus videbaris. unde quod tam diu retinueris, erit fortasse qui te accuset. Perfectô opere. Romam contendens, cum Censores Pontificii illud examinâssent, et de dubiis cum eo contulissent; imo alii Theologi, ipse etiam dioeceseos Perusinae Inquisitor Matthaeus Lachius, id probâssent, attamen a Pontifice approbationem, per integrum binnium, neque ut eius nomine Institutiones suae ederentur, impetrare potuit. Quare, spe omni depositâ, in Patriam reversus est; veritusque ne a Concilio Tridentino, quod iam ad finem properabat, praeveniretur, et multa in opere mutare secundum eius tenorem, novamque censuram, atque eam difficilem, petere cogeretur, opus ipse privatô nomine edidit A. C. 1563. Postea, saepe rogatus, ut mutata in Concilio quoque insereret, facere id detrectavit, exemplum dicens se Iustiniani sequi, qui propter mutationes iuris in Codice repetitae praelectionis et Novellis, numquam mutavit Institutiones, vide Franc. Mancinum in Ep. cit. Sub Paulo dein V. iterum tentata libri approbatio est, sed eventu non meliore: hoc solum obtentum, ut is Corpori Iuris Canonici adderetur, licet nullâ confirmatione munitus, vide etiam Iac. Zieglerum Not. ad Iuris Pontificii Candd. nec non Gerh. van Mastricht Histor. Iur. Eccles. num 388. ut et supra, in voce Institutiones Iuris Canonici.IV.PAULUSPatriarcha Alexandrinus, Theodosio et Gaiano pulsis, surrogatus est, A. C. 536. Accusatus, quod conscius fuisset caedis Oeconomi Eccles. Alexandr. depositus, et in exilium missus est. Obiit A. C. 537. Liberatus in Brevi c. 23. Baronius, A. C. 536. 537.V.PAULUSSilentiarius, vide Paulus Florus.VI.PAULUScognomen familiae Aemiliae.VII.PAULUSprimus Anachoreta, cui in latebris solitariam ferarum vitam agenti, corvus quottidie dimidiatum panem afferebat. Cum autem eo venisset Antonius, ut Paulum ipsum videret, corvus integrum attulit panem, et propter novumhospitem panem duplicavit. Non pauciores quingentis Monachos habens, 300. orationes de unoquoque die reddebat: Et ne numero forte delinqueret, 300. lapides ponebat, et singulis orationibus lapidem mittebat in sinum. Expensis vero lapidibus, orationes sciebat esse completas, Sozom. l. 8.VIII.PAULUSvide Palus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.